Rozmiar: 15909 bajtów

D. Anno milleno Cristo de virgine nato
Quadringentesimo sexagesimoque adiuncto
Et Septem annis predictis connumeratis
Hec dicuntur facta que infra sunt notata.


Camencz cenobium qualiter protune fuerit desolatum,

Attende sane quia conor dicere plane.

Sabbatho post corporis festura Bohemi opus molestum

Primo inceperunt et verbis fallacibus nos deceperunt,

Absque venerunt timore quamvis cum magno clamore,

Rapaces ut lupi, coram eis non erant tuti

Fratres cenobij, sed mox ducebantur captivi.

Prior metoctavus cui nomen erat Erasmus,

Vincti tenebantur et vestibus suis spoliabantur,

Priore excepto a deo mirabiliter protecto,

Sicque captivati Bohemi erant eis minati

Gladium et ignem, nisi ipsis darent pecuniam.

Isti ut Cristi pauperes, proprium nihil habentes,

Bohemis supplicant, ut in pace eos dimittant,

Sed illi tam feroces, ad malum semper veloces,

Diversis obprobrijs, et verbis contumeliosis

Istos affecerunt: socij idcirco demonum erunt.

Crines eis incendebant, barbas aliquibus evellebant.

Funes ad colla ponebant, a terra sursum quosdam trahebant.

Taliter angustiati, colla aliqui extenderunt mori parati.

Huiusmodi iniuriam irrogabant eis propter pecuniam,

Verum super hec omnia, quidam Bohemorum induebant scapularia,

Aliqui nonnullas albas induebant cucullas,

Fratribus in derisum, quod antea non erat visum.

Sequenti die dominico, prandio ubique peracto,

Deo sic volente, fratres aufugiunt repente,

Quidam induti tapecijs, pro suis albis tunicis,

Nonulli carentes habitu, grosso tegebantur cum sacco.

Sic evaserunt, populique spectaculum fuerunt.

Fratribus sic ciectis, eisque. misere despectis,

Monasterium vacabat, et nemo illud inhabitabat,

Tribus septimanis integre, quia nemo audebat ibi manere,

Preter anseres et canes, qui querebant veteres panes.

Verum diurno tempore, Bohemi erant ibi quottidie,

Omnia devastantes, et in malicia eorum gloriantes.

Nocte illis recedentibus, quidam de villis circumiacentibus,

Furtive intraverunt, et relicta omnia deportaverunt,

Sicque diebus ac noctibus, domus dei non caruit furibus.

Jam vero referam magnam fratrum inopiam.

Pane grosso vescebantur, quando primo revertebantur.

Aquam eciam bibebant, quod prius facere non solebant.

Succum pomorum expresserunt, et pro cervisia bona habuerunt.

Hec et his similia paciebatur dei familia.

Nunc primo audite, ultra quid fecerant ipsi hussite.

Ad eclesiam dei confugiunt, ibique inaudita faciunt.

Hostia eius fregerunt, eamque misere spoliaverunt.

Archam altaris summi vi apperuerunt sacrilegi illi.

Calices duos stanneos, iuxta sacramentum positos,

Primo receperunt, monstranciam deinde tulerunt.

O mali peyores pessimi, quia post hoc corpus Cristi

In terram iecerunt: mirum valde, quod mox non perierunt.

Reliquias sanctorum contriverunt, ymagines mox eorum secaverunt.

Que qualis quanta cordis eorum malicia,

Quia violarunt omnia sacra dei altaria,

Tribus solum exceptis, hew male obediunt Cristi preceptis.

Campanas septem tulerunt, hostia ferrea octo receperunt.

Vinum ecclesie ebiberunt, cervisiam pariter vi deportaverunt.

Vasa abstulerunt coquine, copiam frumenti et farine.

Scutellas stanneas cum trollis acceperunt cum eneis ollis.

Multa ceperunt caldaria, et cetera domus utensilia.

Cellulas fratrum concusserunt, singulos lectos everterunt.

Hostiorum cardines extraxerunt, seras eorum deposuerunt.

Gladios coniuratos inspexerunt, et thesauros invenerunt


In locis obscuris

quam in muris duris


Velut anticristi maledictum es invenerunt isti.

Mercedem suam hie recipiunt, ideo celum non introibunt.

AMEN.


Quas sacras edes pietas construxit avorum

Has nunc heredes invadunt, more luporum

Ex veteri more deus privabit eos honore.

Frater Joh.Bartpha 1472.



Schließe Fenster


Rozmiar: 16572 bajtów